Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


31. EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE

Postquam ex ínsulá Crétá rediit, Herculés ab Eurystheó in Thráciam missus est, ut equós Diomédis redúceret. Hí equí carne hominum véscébantur; Diomédés autem, vir crúdélissimus, illís obiciébat peregrínós omnís quí in eam regiónem vénerant. Herculés igitur mágná celeritáte in Thráciam contendit et ab Dioméde postulávit ut equí sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés írá commótus régem interfécit et cadáver éius equís obicí iussit.

Ita míra rérum commútátió facta est; is enim quí anteá multós cum cruciátú necáverat ipse eódem supplició necátus est. Cum haec núntiáta essent, omnés quí eam regiónem incolébant máximá laetitiá adfectí sunt et Herculí meritam grátiam referébant. Nón modo máximís honóribus et praemiís eum decorávérunt sed órábant etiam ut régnum ipse susciperet. Ille tamen hóc facere nólébat, et cum ad mare rediisset, návem occupávit. Ubi omnia ad návigandum paráta sunt, equós in náví conlocávit; deinde, cum idóneam tempestátem nactus esset, sine morá é portú solvit, et pauló post equós in lítus Argolicum exposuit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com