Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT

Perseus ubi haec audívit, ex ínsulá discessit, et postquam ad continentem vénit, Medúsam quaesívit. Diú frústrá quaerébat; namque nátúram locí ígnórábat. Tandem Apolló et Minerva viam démónstrávérunt. Prímum ad Graeás, sorórés Medúsae, pervénit. Ab hís tálária et galeam magicam accépit. Apolló autem et Minerva falcem et speculum dedérunt. Tum postquam tálária pedibus induit, in áera ascendit. Diú per ácra volábat; tandem tamen ad eum locum vénit ubi Medúsa cum céterís Gorgonibus habitábat. Gorgonés autem mónstra erant specié horribilí; capita enim eárum anguibus omnínó contécta erant. Manús etiam ex aere factae erant.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com