A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
45. ELEVENTH LABOR: THE GOLDEN APPLES OF THE HESPERIDES
Eurystheus postquam bovés Géryonis accépit, labórem
úndecimum Herculí
imposuit, graviórem quam quós suprá nárrávimus.
Mandávit enim eí ut aurea
póma ex hortó Hesperidum auferret. Hesperidés autem nymphae erant
quaedam
fórmá praestantissimá, quae in terrá longinquá
habitábant, et quibus
aurea quaedam póma á Iúnóne commissa erant. Multí
hominés aurí cupiditáte
inductí haec póma auferre iam anteá cónátí
erant. Rés tamen difficillima
erat, namque hortus in quó póma erant múró ingentí
undique circumdatus
erat; praetereá dracó quídam cui centum erant capita portam
hortí
díligenter custódiébat. Opus igitur quod Eurystheus Herculí
imperáverat
erat summae difficultátis, nón modo ob causás quás
memorávimus, sed etiam
quod Herculés omnínó ígnórábat quó in
locó hortus ille situs esset.
Prev
| Next
| Contents
|