A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
47. HERCULES BEARS UP THE HEAVENS
Atlás autem Herculí máximé pródesse potuit; ille
enim cum ipse esset
pater Hesperidum, certó scívit quó in locó esset hortus.
Postquam igitur
audívit quam ob causam Herculés vénisset, "Ipse," inquit, "ad hortum
íbó
et fíliábus meís persuádébó ut póma
suá sponte trádant." Herculés cum
haec audíret, mágnopere gávísus est; vim enim adhibére
nóluit, sí rés
aliter fierí posset. Cónstituit igitur oblátum auxilium accipere.
Atlás
tamen postulávit ut, dum ipse abesset, Herculés caelum umerís
sustinéret.
Hóc autem negótium Herculés libenter suscépit, et quamquam
rés erat summí
labóris, tótum pondus caelí continuós complúrís
diés sólus sustinébat.
Prev
| Next
| Contents
|