A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
49. TWELFTH LABOR: CERBERUS THE THREE-HEADED DOG
Postquam aurea póma ad Eurystheum reláta sunt, únus modo
relinquébátur é
duodecim labóribus quós Pýthia Herculí praecéperat.
Eurystheus autem cum
Herculem mágnopere timéret, eum in aliquem locum mittere volébat unde
numquam redíre posset. Negótium igitur eí dedit ut canem Cerberum ex
Orcó
in lúcem traheret. Hóc opus omnium difficillimum erat, némó
enim umquam
ex Orcó redierat. Praetereá Cerberus iste mónstrum erat
horribilí specié,
cui tria erant capita serpentibus saevís cincta. Antequam tamen dé
hóc
labóre nárrámus, nón aliénum vidétur, quoniam
dé Orcó mentiónem fécimus,
pauca dé eá regióne própónere.
Prev
| Next
| Contents
|