A FIRST LATIN READER
Latin | Prev 
| Next 
| Contents 
 
 
52. HERCULES CROSSES THE STYX
Herculés postquam imperia Eurystheí accépit, in Lacóniam ad 
Taenarum
statim sé contulit; ibi enim spélunca erat ingentí 
mágnitúdine, per quam,
ut trádébátur, hominés ad Orcum déscendébant. 
Eó cum vénisset, ex incolís
quaesívit quó in locó spélunca illa sita esset; quod cum 
cógnóvisset,
sine morá déscendere cónstituit. Nec tamen sólus hóc 
iter faciébat,
Mercurius enim et Minerva sé eí sociós adiúnxerant. Ubi ad 
rípam Stygis
vénit, Herculés scapham Charontis cónscendit, ut ad 
últeriórem rípam
tránsíret. Cum tamen Herculés vir esset ingentí 
mágnitúdine corporis,
Charón solvere nólébat; mágnopere enim verébátur 
né scapha sua tantó
pondere oneráta in medió flúmine mergerétur. Tandem tamen 
minís Herculis
territus Charón scapham solvit, et eum incolumem ad últeriórem 
rípam
perdúxit. 
  
 
Prev 
| Next 
| Contents  
 |