A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
54. THE CENTAUR NESSUS
Posteá Herculés multa alia praeclára perfécit, quae nunc
perscríbere
longum est. Tandem iam aetáte próvectus Déianíram,
Oeneí fíliam, in
mátrimónium dúxit; post tamen trís annós accidit ut
puerum quendam, cui
nómen erat Eunomus, cású occíderit. Cum autem mós esset
ut sí quis
hominem cású occídisset, in exsilium íret, Herculés cum
uxóre suá é
fínibus éius cívitátis exíre
mátúrávit. Dum tamen iter faciunt, ad flúmen
quoddam pervénérunt in quó núllus póns erat; et dum
quaerunt quónam modó
flúmen tránseant, accurrit centaurus Nessus, quí
viátóribus auxilium
obtulit. Herculés igitur uxórem suam in tergum Nessí imposuit; tum
ipse
flúmen tránávit. Nessus autem paulum in aquam prógressus ad
rípam subitó
revertébátur et Déianíram auferre
cónábátur. Quod cum animadvertisset
Herculés, írá graviter commótus arcum intendit et pectus
Nessí sagittá
tránsfíxit.
Prev
| Next
| Contents
|