Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Home | Prev | Next | Contents


57. THE WICKED UNCLE

Erant ólim in Thessaliá duo frátrés, quórum alter Aesón, Peliás alter appellábátur. Aesón prímó régnum obtinuerat; at post paucós annós Peliás régní cupiditáte adductus nón modo frátrem suum expulit, sed etiam in animó habébat Iásonem, Aesonis fílium, interficere. Quídam tamen ex amícís Aesonis, ubi sententiam Peliae cógnóvérunt, puerum é tantó perículó éripere cónstituérunt. Noctú igitur Iásonem ex urbe abstulérunt, et cum posteró dié ad régem rediissent, eí renúntiávérunt puerum mortuum esse. Peliás cum hóc audívisset, etsí ré vérá mágnum gaudium percipiébat, speciem tamen dolóris praebuit et quae causa esset mortis quaesívit. Illí autem cum bene intellegerent dolórem éius falsum esse, nesció quam fábulam dé morte puerí finxérunt.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  InformationGalaxy.com -  Encyclopedia-1.com -  BookUpdate.com -  Book-Lover.com