Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Home | Prev | Next | Contents


7. A HUMAN SACRIFICE

Tum réx diem certam díxit et omnia parávit. Ubi ea diés vénit, Andromeda ad lítus déducta est, et in cónspectú omnium ad rúpem adligáta est. Omnés fátum éius déplórábant, nec lacrimás tenébant. At subitó, dum mónstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimás vídit, causam dolóris quaerit. Illí rem tótam expónunt et puellam démónstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis audítur; simul mónstrum horribilí specié procul cónspicitur. Éius cónspectus timórem máximum omnibus iniécit. Mónstrum mágná celeritáte ad lítus contendit, iamque ad locum appropinquábat ubi puella stábat.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  InformationGalaxy.com -  Encyclopedia-1.com -  BookUpdate.com -  Book-Lover.com