Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Home | Prev | Next | Contents


77. MAGIC ARTS

Hís rébus cógnitís Médéa rem aegré tulit, et régní cupiditáte adducta mortem régí per dolum ínferre cónstituit. Hóc cónstitútó ad fíliás régis vénit atque ita locúta est: "Vidétis patrem vestrum aetáte iam esse cónfectum neque ad labórem régnandí perferendum satis valére. Vultisne eum rúrsus iuvenem fierí?" Tum fíliae régis ita respondérunt: "Num hóc fierí potest? Quis enim umquam é sene iuvenis factus est?" At Médéa respondit: "Mé medicínae summam habére scientiam scítis. Nunc igitur vóbis démónstrábó quó modó haec rés fierí possit." Postquam fínem loquendí fécit, arietem aetáte iam cónfectum interfécit et membra éius in váse aéneó posuit, atque ígní suppositó in aquam herbás quásdam infúdit. Tum, dum aqua effervésceret, carmen magicum cantábat. Mox ariés é váse exsiluit et víribus refectís per agrós currébat.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  InformationGalaxy.com -  Encyclopedia-1.com -  BookUpdate.com -  Book-Lover.com