Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


95. THE HOUSE OF THE ENCHANTRESS

Hís rébus ita cónstitútis ií quí sortítí erant in interiórem partem ínsulae profectí sunt. Tantus tamen timor animós eórum occupáverat ut nihil dubitárent quín mortí obviam írent. Vix quidem poterant ií quí in náví relictí erant lacrimás tenére; crédébant enim sé sociós suós numquam post hóc tempus vísúrós. Illí autem aliquantum itineris prógressí ad víllam quandam pervénérunt summá mágnificentiá aedificátam, cúius ad óstium cum adiissent, cantum dulcissimum audívérunt. Tanta autem fuit éius vócis dulcédó ut núlló modó retinérí possent quín iánuam pulsárent. Hóc factó ipsa Circé forás exiit, et summá cum benígnitáte omnís in hospitium invítávit. Eurylochus ínsidiás sibi comparárí suspicátus forís exspectáre cónstituit, sed reliquí reí novitáte adductí intrávérunt. Cénam mágnificam omnibus rébus ínstrúctam invénérunt et iússú dominae libentissimé accubuérunt. At Circé vínum quod serví apposuérunt medicámentó quódam miscuerat; quod cum Graecí bibissent, graví somnó subitó oppressí sunt.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com