A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
98. THE ENCHANTRESS IS FOILED
Breví intermissó spatió Ulixés ad omnia perícula
subeunda parátus iánuam
pulsávit, et foribus patefactís ab ipsá Circé
benígné exceptus est. Omnia
eódem modó atque anteá facta sunt. Cénam
mágnificé ínstrúctam vídit et
accumbere iússus est. Mox, ubi famés cibó dépulsa est,
Circé póculum
aureum vínó replétum Ulixí dedit. Ille etsí
suspicátus est venénum sibi
parátum esse, póculum exhausit; quó factó Circé
postquam caput éius
baculó tetigit, ea verba locúta est quibus sociós éius
anteá in porcós
converterat. Rés tamen omnínó aliter événit atque illa
spéráverat. Tanta
enim vís erat éius herbae quam Ulixí Mercurius dederat ut neque
venénum
neque verba quicquam efficere possent. Ulixés autem, ut eí praeceptum
erat, gladió strictó impetum in eam fécit et mortem
minitábátur. Circé
cum artem suam nihil valére sénsisset, multís cum lacrimís eum
obsecráre
coepit né sibi vítam adimeret.
Prev
| Next
| Contents
|