Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


53. THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED

Postquam flúmen Stygem hóc modó tránsiit, Herculés in sédem ipsíus Plútónis vénit; et postquam causam veniendí docuit, ab eó petívit ut Cerberum auferre sibi licéret. Plútó, quí dé Hercule fámam accéperat, eum benígné excépit, et facultátem quam ille petébat libenter dedit. Postulávit tamen ut Herculés ipse, cum imperáta Eurystheí fécisset, Cerberum in Orcum rúrsus redúceret. Herculés hóc pollicitus est, et Cerberum, quem nón sine mágnó perículó manibus prehenderat, summó cum labóre ex Orcó in lúcem et ad urbem Eurystheí tráxit. Eó cum vénisset, tantus timor animum Eurystheí occupávit ut ex átrió statim refúgerit; cum autem paulum sé ex timóre recépisset, multís cum lacrimís obsecrávit Herculem ut mónstrum sine morá in Orcum redúceret. Síc contrá omnium opíniónem duodecim illí labórés quós Pýthia praecéperat intrá duodecim annós cónfectí sunt; quae cum ita essent, Herculés servitúte tandem líberátus mágnó cum gaudió Thébás rediit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com