Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


96. THE CHARM

Tum Circé, quae artis magicae summam scientiam habébat, baculó aureó quod gerébat capita eórum tetigit; quó factó omnés in porcós subitó conversí sunt. Intereá Eurylochus ígnárus quid in aedibus agerétur ad óstium sedébat; postquam tamen ad sólis occásum ánxió animó et sollicitó exspectávit, sólus ad návem regredí cónstituit. Eó cum vénisset, sollicitúdine ac timóre tam perturbátus fuit ut quae vídisset vix dílúcidé nárráre posset. Ulixés autem satis intelléxit sociós suós in perículó versárí, et gladió correptó Eurylochó imperávit ut sine morá viam ad istam domum démónstráret. Ille tamen multís cum lacrimís Ulixem complexus obsecráre coepit né in tantum perículum sé committeret; sí quid gravius eí accidisset, omnium salútem in summó discrímine futúram. Ulixés autem respondit sé néminem invítum sécum adductúrum; eí licére, sí mállet, in náví manére; sé ipsum sine úlló praesidió rem susceptúrum. Hóc cum mágná vóce díxisset, é náví désiluit et núlló sequente sólus in viam sé dedit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com