Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


19. HERCULES CONSULTS THE ORACLE

Herculés tantum scelus expiáre mágnopere cupiébat. Cónstituit igitur ad óráculum Delphicum íre; hóc enim óráculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plúrimís dónís órnátum. Hóc in templó sedébat fémina quaedam, nómine Pýthia et cónsilium dabat iís quí ad óráculum veniébant. Haec autem fémina ab ipsó Apolline docébátur, et voluntátem deí hominibus énúntiábat. Herculés igitur, quí Apollinem praecipué colébat, húc vénit. Tum rem tótam exposuit, neque scelus célávit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com