Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


20. THE ORACLE'S REPLY

Ubi Herculés fínem fécit, Pýthia prímó tacébat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tíryntha íre, et Eurystheí régis omnia imperáta facere. Herculés ubi haec audívit, ad urbem illam contendit, et Eurystheó régí sé in servitútem trádidit. Duodecim annós crúdélissimó Eurystheó serviébat, et duodecim labórés, quós ille imperáverat, cónfécit; hóc enim únó modó tantum scelus expiárí potuit. Dé hís labóribus plúrima á poétís scrípta sunt. Multa tamen quae poétae nárrant vix crédibilia sunt.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com