Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Home | Prev | Next | Contents


22. SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA

Pauló post iússus est ab Eurystheó Hydram necáre. Hóc autem mónstrum erat cui novem erant capita. Herculés igitur cum amícó Ioláó profectus est ad palúdem Lernaeam, in quá Hydra habitábat. Mox mónstrum invénit, et quamquam rés erat mágní perículí, collum éius sinistrá prehendit. Tum dextrá capita novem abscídere coepit; quotiéns tamen hóc fécerat, nova capita exoriébantur. Diú frústrá labórábat; tandem hóc cónátú déstitit. Deinde arborés succídere et ígnem accendere cónstituit. Hóc celeriter fécit, et postquam lígna ígnem comprehendérunt, face árdente colla adússit, unde capita exoriébantur. Nec tamen sine mágnó labóre haec fécit; vénit enim auxilió Hydrae cancer ingéns, quí, dum Herculés capita abscídit, crúra éius mordébat. Postquam mónstrum tálí modó interfécit, sagittás suás sanguine éius imbuit, itaque mortiferás reddidit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  InformationGalaxy.com -  Encyclopedia-1.com -  BookUpdate.com -  Book-Lover.com