A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
23. THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG
Postquam Eurystheó caedés Hydrae núntiáta est,
mágnus timor animum éius
occupávit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sé referre;
nóluit
enim virum tantae audáciae in urbe retinére. Híc autem cervus,
cúius
cornua aurea fuisse tráduntur, incrédibilí fuit celeritáte.
Herculés
igitur prímó vestígiís eum in silvá
persequébátur; deinde ubi cervum
ipsum vídit, omnibus víribus currere coepit. Úsque ad vesperum
currébat,
neque nocturnum tempus sibi ad quiétem
relinquébat, frústrá tamen; núlló
enim modó cervum cónsequí poterat. Tandem postquam tótum annum
cucurrerat
(ita tráditur), cervum cursú exanimátum cépit, et vívum
ad Eurystheum
rettulit.
Prev
| Next
| Contents
|