Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Home | Prev | Next | Contents


28. FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES

Deinde Eurystheus Herculí hunc labórem graviórem imposuit. Augéás quídam, quí illó tempore régnum in Élide obtinébat, tria mília boum habébat. Hí in stabuló ingentis mágnitúdinis inclúdébantur. Stabulum autem inluvié ac squálóre erat obsitum, neque enim ad hóc tempus umquam púrgátum erat. Hóc Herculés intrá spatium úníus diéí púrgáre iússus est. Ille, etsí rés erat multae operae, negótium suscépit. Prímum mágnó labóre fossam duodévígintí pedum dúxit, per quam flúminis aquam dé montibus ad múrum stabulí perdúxit. Tum postquam múrum perrúpit, aquam in stabulum immísit et tálí modó contrá opíniónem omnium opus cónfécit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  InformationGalaxy.com -  Encyclopedia-1.com -  BookUpdate.com -  Book-Lover.com