Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


27. THE FATE OF PHOLUS

Postquam reliquí fúgérunt, Pholus ex spéluncá égressus est, et corpora spectábat eórum quí sagittís interfectí erant. Mágnopere autem mírátus est quod tam leví vulnere exanimátí erant, et causam éius reí quaerébat. Adiit igitur locum ubi cadáver cúiusdam centaurí iacébat, et sagittam é vulnere tráxit. Haec tamen síve cású síve cónsilió deórum é manibus éius lapsa est, et pedem leviter vulnerávit. Ille extempló dolórem gravem per omnia membra sénsit, et post breve tempus ví venéní exanimátus est. Mox Herculés, quí reliquós centaurós secútus erat, ad spéluncam rediit, et mágnó cum dolóre Pholum mortuum vídit. Multís cum lacrimís corpus amící ad sepultúram dedit; tum, postquam alterum póculum víní exhausit, somnó sé dedit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com