A FIRST LATIN READER
Latin | Prev
| Next
| Contents
38. TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON
Tum véró missus est Herculés ad ínsulam Erythíam, ut
bovés Géryonis
arcesseret. Rés erat summae difficultátis, quod bovés á
quódam Eurytióne
et á cane bicipite custódiébantur. Ipse autem Géryón
speciem horribilem
praebébat; tria enim corpora inter sé coniúncta habébat.
Herculés tamen
etsí intellegébat quantum perículum esset, negótium
suscépit; ac postquam
per multás terrás iter fécit, ad eam partem Libyae pervénit
quae Európae
proxima est. Ibi in utróque lítore fretí quod Európam á
Libyá dívidit
columnás cónstituit, quae posteá Herculis Columnae
appellábantur.
Prev
| Next
| Contents
|