Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


39. THE GOLDEN SHIP

Dum híc morátur, Herculés mágnum incommodum ex calóre sólis accipiébat; tandem igitur írá commótus arcum suum intendit et sólem sagittís petiit. Sól tamen audáciam virí tantum admírátus est ut lintrem auream eí dederit. Herculés hóc dónum libentissimé accépit, núllam enim návem in hís regiónibus inveníre potuerat. Tum lintrem dédúxit, et ventum nactus idóneum post breve tempus ad ínsulam pervénit. Ubi ex incolís cógnóvit quó in locó bovés essent, in eam partem statim profectus est et á rége Géryone postulávit ut bovés sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés et régem ipsum et Eurytiónem, quí erat ingentí mágnitúdine corporis, interfécit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com