Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


40. A MIRACULOUS HAIL-STORM

Tum Herculés bovés per Hispániam et Liguriam compellere cónstituit; postquam igitur omnia paráta sunt, bovés ex ínsulá ad continentem tránsportávit. Ligurés autem, géns bellicósissima, dum ille per fínís eórum iter facit, mágnás cópiás coégérunt atque eum longius prógredí prohibébant. Herculés mágnam difficultátem habébat, barbarí enim in locís superióribus cónstiterant et saxa télaque in eum coniciébant. Ille quidem paene omnem spem salútis déposuerat, sed tempore opportúnissimó Iuppiter imbrem lapidum ingentium é caeló démísit. Hí tantá ví cecidérunt ut mágnum numerum Ligurum occíderint; ipse tamen Herculés (ut in tálibus rébus accidere cónsuévit) nihil incommodí cépit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com