Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


59. THE GOLDEN FLEECE

Iásón igitur cum calceum ámissum núlló modó recipere posset, únó pede núdó in régiam pervénit. Quem cum Peliás vídisset, subitó timóre adfectus est; intelléxit enim hunc esse hominem quem óráculum démónstrávisset. Hóc igitur cónsilium iniit. Réx erat quídam Aeétés, quí régnum Colchidis illó tempore obtinébat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus ólim ibi relíquerat. Cónstituit igitur Peliás Iásoní negótium dare ut hóc vellere potírétur; cum enim rés esset mágní perículí, eum in itinere peritúrum esse spérábat. Iásonem igitur ad sé arcessívit, et eum cohortátus quid fierí vellet docuit. Ille etsí intellegébat rem esse difficillimam, negótium libenter suscépit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com