Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


60. THE BUILDING OF THE GOOD SHIP ARGO

Cum tamen Colchis multórum diérum iter ab eó locó abesset, sólus Iásón proficíscí nóluit. Dímísit igitur núntiós in omnís partís, quí causam itineris docérent et diem certam conveniendí dícerent. Intereá, postquam omnia quae sunt úsuí ad armandás návís comportárí iussit, negótium dedit Argó cuidam, quí summam scientiam nauticárum rérum habébat, ut návem aedificáret. In hís rébus circiter decem diés cónsúmptí sunt; Argus enim, quí operí praeerat, tantam díligentiam adhibébat ut né nocturnum quidem tempus ad labórem intermitteret. Ad multitúdinem hominum tránsportandam návis pauló erat látior quam quibus in nostró marí útí cónsuévimus, et ad vim tempestátum perferendam tóta é róbore facta est.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com