Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


63. THE LOSS OF HYLAS

Postrídié éius diéí Iásón tempestátem satis idóneam esse arbitrátus (summa enim tranquillitás iam cónsecúta erat), ancorás sustulit, et pauca mília passuum prógressus ante noctem Mýsiam attigit. Ibi paucás hórás in ancorís exspectávit; á nautís enim cógnóverat aquae cópiam quam sécum habérent iam déficere, quam ob causam quídam ex Argonautís in terram égressí aquam quaerébant. Hórum in numeró erat Hylás quídam, puer fórmá praestantissimá. Quí dum fontem quaerit, á comitibus paulum sécesserat. Nymphae autem quae fontem colébant, cum iuvenem vídissent, eí persuádére cónátae sunt ut sécum manéret; et cum ille negáret sé hóc factúrum esse, puerum ví abstulérunt.

Comités éius postquam Hylam ámissum esse sénsérunt, mágnó dolóre adfectí diú frústrá quaerébant. Herculés autem et Polyphémus, quí vestígia puerí longius secútí erant, ubi tandem ad lítus rediérunt, Iásonem solvisse cógnóvérunt.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com