Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


64. DIFFICULT DINING

Post haec Argonautae ad Thráciam cursum tenuérunt, et postquam ad oppidum Salmydéssum návem appulérunt, in terram égressí sunt. Ibi cum ab incolís quaesíssent quis régnum éius regiónis obtinéret, certiórés factí sunt Phíneum quendam tum régem esse. Cógnóvérunt etiam hunc caecum esse et díró quódam supplició adficí, quod ólim sé crúdélissimum in fíliós suós praebuisset. Cúius supplicí hóc erat genus. Missa erant á Iove mónstra quaedam specié horribilí, quae capita virginum, corpora volucrum habébant. Hae volucrés, quae Harpýiae appellábantur, Phíneó summam molestiam adferébant; quotiéns enim ille accubuerat, veniébant et cibum appositum statim auferébant. Quó factum est ut haud multum abesset quín Phíneus famé morerétur.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com