Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


85. THE GIANT'S SUPPER

Cyclópés autem pástórés erant quídam quí ínsulam Siciliam et praecipué montem Aetnam incolébant; ibi enim Volcánus, praeses fabrórum et ígnis repertor, cúius serví Cyclópés erant, officínam suam habébat.

Graecí igitur simul ac mónstrum vídérunt, terróre paene exanimátí in interiórem partem spéluncae refúgérunt et sé ibi abdere cónábantur. Polyphémus autem (síc enim Cyclóps appellábátur) pecus suum in spéluncam compulit; deinde, cum saxó ingentí portam obstrúxisset, ígnem in mediá spéluncá fécit. Hóc factó, oculó omnia perlústrábat, et cum sénsisset hominés in interióre parte spéluncae esse abditós, mágná vóce exclámávit: "Quí hominés estis? Mercátórés an latrónés?" Tum Ulixés respondit sé neque mercátórés esse neque praedandí causá vénisse; sed á Tróiá redeuntís ví tempestátum á réctó cursú dépulsós esse. Órávit etiam ut sibi sine iniúriá abíre licéret. Tum Polyphémus quaesívit ubi esset návis quá vectí essent; sed Ulixés cum sibi máximé praecavendum esse bene intellegeret, respondit návem suam in rúpís coniectam omnínó fráctam esse. Polyphémus autem núlló respónsó dató duo é sociís manú corripuit, et membrís eórum dívulsís carnem dévoráre coepit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com