Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Home | Prev | Next | Contents


88. A GLASS TOO MUCH

Sub vesperum Polyphémus ad spéluncam rediit, et eódem modó quó anteá cénávit. Tum Ulixés útrem víní prómpsit, quem forte (id quod eí erat salútí) sécum attulerat; et postquam mágnum póculum vínó complévit, mónstrum ad bibendum próvocávit. Polyphémus, quí numquam anteá vínum gustáverat, tótum póculum statim exhausit; quod cum fécisset, tantam voluptátem percépit ut iterum et tertium póculum replérí iusserit. Tum, cum quaesívisset quó nómine Ulixés appellárétur, ille respondit sé Néminem appellarí; quod cum audívisset, Polyphémus ita locútus est: "Hanc, tibi grátiam pró tantó benefició referam; té postrémum omnium dévorábó." Hóc cum díxisset, cibó vínóque gravis recubuit et breví tempore somnó oppressus est. Tum Ulixés sociís convocátís, "Habémus," inquit, "quam petiimus facultátem; né igitur tantam occásiónem reí gerendae omittámus."


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  InformationGalaxy.com -  Encyclopedia-1.com -  BookUpdate.com -  Book-Lover.com