Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


90. THE ESCAPE

Polyphémus ubi sociós suós abiisse sénsit, furóre atque ámentiá impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invénisset, saxum quó obstrúcta erat ámóvit, ut pecus in agrós exíret. Tum ipse in introitú cónsédit, et ut quaeque ovis ad hunc locum vénerat, éius tergum manibus tráctábat, né virí inter ovís exíre possent. Quod cum animadvertisset Ulixés, intelléxit omnem spem salútis in doló magis quam in virtúte póní. Itaque hóc cónsilium iniit. Prímum trís quás vidit pinguissimás ex ovibus délégit, quás cum inter sé viminibus coniúnxisset, únum ex sociís suís ventribus eárum ita subiécit ut omnínó latéret; deinde ovís hominem sécum ferentís ad portam égit. Id accidit quod fore suspicátus erat. Polyphémus enim postquam terga ovium manibus tráctávit, eás praeteríre passus est. Ulixés ubi rem tam félíciter événisse vídit, omnís sociós suós ex órdine eódem modó émísit; quó factó ipse novissimus évásit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com