A FIRST LATIN READER
Latin | Prev 
| Next 
| Contents 
 
 
24. FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR
Tum véró iússus est Herculés aprum quendam capere 
quí illó tempore agrós
Erymanthiós vástábat et incolás húius regiónis 
mágnopere terrébat.
Herculés rem suscépit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam
paulum prógressus est, apró occurrit. Ille autem simul atque Herculem
vídit, statim refúgit; et timóre perterritus in altam fossam 
sé próiécit.
Herculés igitur laqueum quem attulerat iniécit, et summá cum 
difficultáte
aprum é fossá extráxit. Ille etsí fortiter 
repúgnábat, núlló modó sé
líberáre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vívus relátus 
est. 
  
 
Prev 
| Next 
| Contents  
 |