Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


25. HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE

Dé quartó labóre, quem suprá nárrávimus, haec etiam tráduntur. Herculés dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiónem vénit quam centaurí incolébant. Cum nox iam appeteret, ad spéluncam dévertit in quá centaurus quídam, nómine Pholus, habitábat.

Ille Herculem benígné excépit et cénam parávit. At Herculés postquam cénávit, vínum á Pholó postulávit. Erat autem in spéluncá mágna amphora vínó optimó repléta, quam centaurí ibi déposuerant. Pholus igitur hóc vínum dare nólébat, quod reliquós centaurós timébat; núllum tamen vínum praeter hóc in spéluncá habébat. "Hóc vínum," inquit, "mihi commissum est. Sí igitur hóc dabó, centaurí mé interficient." Herculés tamen eum inrísit, et ipse póculum víní dé amphorá hausit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com