Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS

Simul atque amphora aperta est, odor iúcundissimus undique diffúsus est; vínum enim suávissimum erat. Centaurí nótum odórem sénsérunt et omnés ad locum convénérunt.

Ubi ad spéluncam pervénérunt, mágnopere írátí erant quod Herculem bibentem vídérunt. Tum arma rapuérunt et Pholum interficere volébant. Herculés tamen in aditú spéluncae cónstitit et impetum eórum fortissimé sustinébat. Facés árdentís in eós coniécit; multós etiam sagittís suís vulnerávit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae ólim imbútae erant. Omnés igitur quós ille sagittís vulneráverat venénó statim absúmptí sunt; reliquí autem ubi hóc vídérunt, terga vertérunt et fugá salútem petiérunt.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com